| 1. | post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ quod est Tiberiadis |
| 2. | et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur |
| 3. | subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis |
| 4. | erat autem proximum pascha dies festus Judæorum |
| 5. | cum sublevasset ergo oculos Jesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii |
| 6. | hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus |
| 7. | respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat |
| 8. | dicit ei unus ex discipulis ejus Andreas frater Simonis Petri |
| 9. | est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed hæc quid sunt inter tantos |
| 10. | dixit ergo Jesus facite homines discumbere erat autem fænum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia |
| 11. | accepit ergo panes Jesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant |
| 12. | ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quæ superaverunt fragmenta ne pereant |
| 13. | collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quæ superfuerunt his qui manducaverunt |
| 14. | illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum |
| 15. | Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus |
| 16. | ut autem sero factum est descenderunt discipuli ejus ad mare |
| 17. | et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus |
| 18. | mare autem vento magno flante exsurgebat |
| 19. | cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Jesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt |
| 20. | ille autem dicit eis ego sum nolite timere |
| 21. | voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant |
| 22. | altera die turba quæ stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navem sed soli discipuli ejus abissent |
| 23. | aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino |
| 24. | cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi neque discipuli ejus ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quærentes Jesum |
| 25. | et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti |
| 26. | respondit eis Jesus et dixit amen amen dico vobis quæritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis |
| 27. | operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam æternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus |
| 28. | dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei |
| 29. | respondit Jesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille |
| 30. | dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris |
| 31. | patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de cælo dedit eis manducare |
| 32. | dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de cælo sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum |
| 33. | panis enim Dei est qui descendit de cælo et dat vitam mundo |
| 34. | dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc |
| 35. | dixit autem eis Jesus ego sum panis vitæ qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam |
| 36. | sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis |
| 37. | omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras |
| 38. | quia descendi de cælo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me |
| 39. | hæc est autem voluntas ejus qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die |
| 40. | hæc est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam æternam et resuscitabo ego eum in novissimo die |
| 41. | murmurabant ergo Judæi de illo quia dixisset ego sum panis qui de cælo descendi |
| 42. | et dicebant nonne hic est Jesus filius Joseph cujus nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de cælo descendi |
| 43. | respondit ergo Jesus et dixit eis nolite murmurare in invicem |
| 44. | nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die |
| 45. | est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me |
| 46. | non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem |
| 47. | amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam æternam |
| 48. | ego sum panis vitæ |
| 49. | patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt |
| 50. | hic est panis de cælo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur |
| 51. | ego sum panis vivus qui de cælo descendi |
| 52. | si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita |
| 53. | litigabant ergo Judæi ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum |
| 54. | dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem non habetis vitam in vobis |
| 55. | qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam æternam et ego resuscitabo eum in novissimo die |
| 56. | caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus |
| 57. | qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo |
| 58. | sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me |
| 59. | hic est panis qui de cælo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in æternum |
| 60. | hæc dixit in synagoga docens in Capharnaum |
| 61. | multi ergo audientes ex discipulis ejus dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire |
| 62. | sciens autem Jesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus dixit eis hoc vos scandalizat |
| 63. | si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius |
| 64. | spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quæ ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt |
| 65. | sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum |
| 66. | et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo |
| 67. | ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro et jam non cum illo ambulabant |
| 68. | dixit ergo Jesus ad duodecim numquid et vos vultis abire |
| 69. | respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitæ æternæ habes |
| 70. | et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei |
| 71. | respondit eis Jesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est |
| 72. | dicebat autem Judam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim |