| 1. | post hæc erat dies festus Judæorum et ascendit Jesus Hierosolymis |
| 2. | est autem Hierosolymis super Probatica piscina quæ cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens |
| 3. | in his jacebat multitudo magna languentium cæcorum claudorum aridorum expectantium aquæ motum |
| 4. | [] |
| 5. | erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua |
| 6. | hunc cum vidisset Jesus jacentem et cognovisset quia multum jam tempus habet dicit ei vis sanus fieri |
| 7. | respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit |
| 8. | dicit ei Jesus surge tolle grabattum tuum et ambula |
| 9. | et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die |
| 10. | dicebant Judæi illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum |
| 11. | respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula |
| 12. | interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula |
| 13. | is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Jesus enim declinavit turba constituta in loco |
| 14. | postea invenit eum Jesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es jam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat |
| 15. | abiit ille homo et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum |
| 16. | propterea persequebantur Judæi Jesum quia hæc faciebat in sabbato |
| 17. | Jesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor |
| 18. | propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum æqualem se faciens Deo respondit itaque Jesus et dixit eis |
| 19. | amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quæcumque enim ille fecerit hæc et Filius similiter facit |
| 20. | Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quæ ipse facit et majora his demonstrabit ei opera ut vos miremini |
| 21. | sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat |
| 22. | neque enim Pater judicat quemquam sed judicium omne dedit Filio |
| 23. | ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum |
| 24. | amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam æternam et in judicium non venit sed transit a morte in vitam |
| 25. | amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent |
| 26. | sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso |
| 27. | et potestatem dedit ei et judicium facere quia Filius hominis est |
| 28. | nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus |
| 29. | et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii |
| 30. | non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio judico et judicium meum justum est quia non quæro voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me |
| 31. | si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum |
| 32. | alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me |
| 33. | vos misistis ad Johannem et testimonium perhibuit veritati |
| 34. | ego autem non ab homine testimonium accipio sed hæc dico ut vos salvi sitis |
| 35. | ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce ejus |
| 36. | ego autem habeo testimonium majus Johanne opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit |
| 37. | et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem ejus umquam audistis neque speciem ejus vidistis |
| 38. | et verbum ejus non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis |
| 39. | scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me |
| 40. | et non vultis venire ad me ut vitam habeatis |
| 41. | claritatem ab hominibus non accipio |
| 42. | sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis |
| 43. | ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis |
| 44. | quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quæ a solo est Deo non quæritis |
| 45. | nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis |
| 46. | si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit |
| 47. | si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis |