| 1. | erat autem homo ex Pharisæis Nicodemus nomine princeps Judæorum |
| 2. | hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis nisi fuerit Deus cum eo |
| 3. | respondit Jesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei |
| 4. | dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et nasci |
| 5. | respondit Jesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei |
| 6. | quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est |
| 7. | non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo |
| 8. | Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu |
| 9. | respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt hæc fieri |
| 10. | respondit Jesus et dixit ei tu es magister Israël et hæc ignoras |
| 11. | amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis |
| 12. | si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis cælestia credetis |
| 13. | et nemo ascendit in cælum nisi qui descendit de cælo Filius hominis qui est in cælo |
| 14. | et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis |
| 15. | ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam æternam |
| 16. | sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam æternam |
| 17. | non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum |
| 18. | qui credit in eum non judicatur qui autem non credit jam judicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei |
| 19. | hoc est autem judicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera |
| 20. | omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera ejus |
| 21. | qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur ejus opera quia in Deo sunt facta |
| 22. | post hæc venit Jesus et discipuli ejus in judæam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat |
| 23. | erat autem et Johannes baptizans in Ænon juxta Salim quia aquæ multæ erant illic et adveniebant et baptizabantur |
| 24. | nondum enim missus fuerat in carcerem Johannes |
| 25. | facta est ergo quæstio ex discipulis Johannis cum Judæis de purificatione |
| 26. | et venerunt ad Johannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Jordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum |
| 27. | respondit Johannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de cælo |
| 28. | ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum |
| 29. | qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est |
| 30. | illum oportet crescere me autem minui |
| 31. | qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de cælo venit supra omnes est |
| 32. | et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium ejus nemo accipit |
| 33. | qui accipit ejus testimonium signavit quia Deus verax est |
| 34. | quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum |
| 35. | Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus |
| 36. | qui credit in Filium habet vitam æternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum |