| 1. | et die tertio nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ et erat mater Jesu ibi |
| 2. | vocatus est autem ibi et Jesus et discipuli ejus ad nuptias |
| 3. | et deficiente vino dicit mater Jesu ad eum vinum non habent |
| 4. | et dicit ei Jesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea |
| 5. | dicit mater ejus ministris quodcumque dixerit vobis facite |
| 6. | erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum capientes singulæ metretas binas vel ternas |
| 7. | dicit eis Jesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum |
| 8. | et dicit eis Jesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt |
| 9. | ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus |
| 10. | et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc |
| 11. | hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli ejus |
| 12. | post hoc descendit Capharnaum ipse et mater ejus et fratres ejus et discipuli ejus et ibi manserunt non multis diebus |
| 13. | et prope erat pascha Judæorum et ascendit Hierosolyma Jesus |
| 14. | et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes |
| 15. | et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes ejecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit æs et mensas subvertit |
| 16. | et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis |
| 17. | recordati vero sunt discipuli ejus quia scriptum est zelus domus tuæ comedit me |
| 18. | responderunt ergo Judæi et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia hæc facis |
| 19. | respondit Jesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud |
| 20. | dixerunt ergo Judæi quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud |
| 21. | ille autem dicebat de templo corporis sui |
| 22. | cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus |
| 23. | cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine ejus videntes signa ejus quæ faciebat |
| 24. | ipse autem Jesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes |
| 25. | et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine |