| 1. | hæc cum dixisset Jesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli ejus |
| 2. | sciebat autem et Judas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis |
| 3. | Judas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisæis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis |
| 4. | Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum processit et dicit eis quem quæritis |
| 5. | responderunt ei Jesum Nazarenum dicit eis Jesus ego sum stabat autem et Judas qui tradebat eum cum ipsis |
| 6. | ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram |
| 7. | iterum ergo eos interrogavit quem quæritis illi autem dixerunt Jesum Nazarenum |
| 8. | respondit Jesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quæritis sinite hos abire |
| 9. | ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam |
| 10. | Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit ejus auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus |
| 11. | dixit ergo Jesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum |
| 12. | cohors ergo et tribunus et ministri Judæorum conprehenderunt Jesum et ligaverunt eum |
| 13. | et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Cajaphæ qui erat pontifex anni illius |
| 14. | erat autem Cajaphas qui consilium dederat Judæis quia expedit unum hominem mori pro populo |
| 15. | sequebatur autem Jesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Jesu in atrium pontificis |
| 16. | Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariæ et introduxit Petrum |
| 17. | dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum |
| 18. | stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se |
| 19. | pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis et de doctrina ejus |
| 20. | respondit ei Jesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Judæi conveniunt et in occulto locutus sum nihil |
| 21. | quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quæ dixerim ego |
| 22. | hæc autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Jesu dicens sic respondes pontifici |
| 23. | respondit ei Jesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me cædis |
| 24. | et misit eum Annas ligatum ad Cajaphan pontificem |
| 25. | erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis ejus es negavit ille et dixit non sum |
| 26. | dicit unus ex servis pontificis cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo |
| 27. | iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit |
| 28. | adducunt ergo Jesum a Cajapha in prætorium erat autem mane et ipsi non introjerunt in prætorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha |
| 29. | exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc |
| 30. | responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum |
| 31. | dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram judicate eum dixerunt ergo ei Judæi nobis non licet interficere quemquam |
| 32. | ut sermo Jesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus |
| 33. | introivit ergo iterum in prætorium Pilatus et vocavit Jesum et dixit ei tu es rex Judæorum |
| 34. | et respondit Jesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me |
| 35. | respondit Pilatus numquid ego Judæus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti |
| 36. | respondit Jesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Judæis nunc autem meum regnum non est hinc |
| 37. | dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Jesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem |
| 38. | dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Judæos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam |
| 39. | est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum |
| 40. | clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro |