| 1. | hæc locutus sum vobis ut non scandalizemini |
| 2. | absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo |
| 3. | et hæc facient quia non noverunt Patrem neque me |
| 4. | sed hæc locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis |
| 5. | hæc autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis |
| 6. | sed quia hæc locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum |
| 7. | sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos |
| 8. | et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio |
| 9. | de peccato quidem quia non credunt in me |
| 10. | de justitia vero quia ad Patrem vado et jam non videbitis me |
| 11. | de judicio autem quia princeps mundi hujus judicatus est |
| 12. | adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo |
| 13. | cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quæcumque audiet loquetur et quæ ventura sunt adnuntiabit vobis |
| 14. | ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis |
| 15. | omnia quæcumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis |
| 16. | modicum et jam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem |
| 17. | dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem |
| 18. | dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur |
| 19. | cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quæritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me |
| 20. | amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium |
| 21. | mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressuræ propter gaudium quia natus est homo in mundum |
| 22. | et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis |
| 23. | et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis |
| 24. | usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum |
| 25. | hæc in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis |
| 26. | illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis |
| 27. | ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi |
| 28. | exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem |
| 29. | dicunt ei discipuli ejus ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis |
| 30. | nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi |
| 31. | respondit eis Jesus modo creditis |
| 32. | ecce venit hora et jam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est |
| 33. | hæc locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum |