| 1. | ante diem autem festum paschæ sciens Jesus quia venit ejus hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos |
| 2. | et cena facta cum diabolus jam misisset in corde ut traderet eum Judas Simonis Scariotis |
| 3. | sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit |
| 4. | surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum præcinxit se |
| 5. | deinde mittit aquam in pelvem et cœpit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat præcinctus |
| 6. | venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes |
| 7. | respondit Jesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea |
| 8. | dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in æternum respondit Jesus ei si non lavero te non habes partem mecum |
| 9. | dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput |
| 10. | dicit ei Jesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes |
| 11. | sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes |
| 12. | postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis |
| 13. | vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim |
| 14. | si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes |
| 15. | exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis |
| 16. | amen amen dico vobis non est servus major domino suo neque apostolus major eo qui misit illum |
| 17. | si hæc scitis beati eritis si feceritis ea |
| 18. | non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum |
| 19. | amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum |
| 20. | amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit |
| 21. | cum hæc dixisset Jesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me |
| 22. | aspiciebant ergo ad invicem discipuli hæsitantes de quo diceret |
| 23. | erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu quem diligebat Jesus |
| 24. | innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit |
| 25. | itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu dicit ei Domine quis est |
| 26. | respondit Jesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Judæ Simonis Scariotis |
| 27. | et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Jesus quod facis fac citius |
| 28. | hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei |
| 29. | quidam enim putabant quia loculos habebat Judas quia dicit ei Jesus eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret |
| 30. | cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox |
| 31. | cum ergo exisset dicit Jesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo |
| 32. | si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum |
| 33. | filioli adhuc modicum vobiscum sum quæretis me et sicut dixi Judæis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo |
| 34. | mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem |
| 35. | in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem |
| 36. | dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Jesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea |
| 37. | dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam |
| 38. | respondit Jesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges |