| 1. | Jesus ergo ante sex dies paschæ venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Jesus |
| 2. | fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo |
| 3. | Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Jesu et extersit capillis suis pedes ejus et domus impleta est ex odore unguenti |
| 4. | dicit ergo unus ex discipulis ejus Judas Scariotis qui erat eum traditurus |
| 5. | quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis |
| 6. | dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quæ mittebantur portabat |
| 7. | dixit ergo Jesus sine illam ut in die sepulturæ meæ servet illud |
| 8. | pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis |
| 9. | cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est et venerunt non propter Jesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis |
| 10. | cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent |
| 11. | quia multi propter illum abibant ex Judæis et credebant in Jesum |
| 12. | in crastinum autem turba multa quæ venerat ad diem festum cum audissent quia venit Jesus Hierosolyma |
| 13. | acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israël |
| 14. | et invenit Jesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est |
| 15. | noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ |
| 16. | hæc non cognoverunt discipuli ejus primum sed quando glorificatus est Jesus tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo et hæc fecerunt ei |
| 17. | testimonium ergo perhibebat turba quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis |
| 18. | propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum |
| 19. | Pharisæi ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit |
| 20. | erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo |
| 21. | hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilææ et rogabant eum dicentes domine volumus Jesum videre |
| 22. | venit Philippus et dicit Andreæ Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu |
| 23. | Jesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis |
| 24. | amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit |
| 25. | ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam æternam custodit eam |
| 26. | si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus |
| 27. | nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc |
| 28. | Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de cælo et clarificavi et iterum clarificabo |
| 29. | turba ergo quæ stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est |
| 30. | respondit Jesus et dixit non propter me vox hæc venit sed propter vos |
| 31. | nunc judicium est mundi nunc princeps hujus mundi eicietur foras |
| 32. | et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum |
| 33. | hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus |
| 34. | respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in æternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis |
| 35. | dixit ergo eis Jesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebræ vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat |
| 36. | dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis hæc locutus est Jesus et abiit et abscondit se ab eis |
| 37. | cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum |
| 38. | ut sermo Esajæ prophetæ impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est |
| 39. | propterea non poterant credere quia iterum dixit Esajas |
| 40. | excæcavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos |
| 41. | hæc dixit Esajas quando vidit gloriam ejus et locutus est de eo |
| 42. | verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisæos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur |
| 43. | dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei |
| 44. | Jesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me |
| 45. | et qui videt me videt eum qui misit me |
| 46. | ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat |
| 47. | et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non judico eum non enim veni ut judicem mundum sed ut salvificem mundum |
| 48. | qui spernit me et non accipit verba mea habet qui judicet eum sermo quem locutus sum ille judicabit eum in novissimo die |
| 49. | quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar |
| 50. | et scio quia mandatum ejus vita æterna est quæ ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor |