| 1. | erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus |
| 2. | Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur |
| 3. | miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur |
| 4. | audiens autem Jesus dixit eis infirmitas hæc non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam |
| 5. | diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum |
| 6. | ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus |
| 7. | deinde post hæc dicit discipulis suis eamus in Judæam iterum |
| 8. | dicunt ei discipuli rabbi nunc quærebant te Judæi lapidare et iterum vadis illuc |
| 9. | respondit Jesus nonne duodecim horæ sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem hujus mundi videt |
| 10. | si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo |
| 11. | hæc ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum |
| 12. | dixerunt ergo discipuli ejus Domine si dormit salvus erit |
| 13. | dixerat autem Jesus de morte ejus illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret |
| 14. | tunc ergo dixit eis Jesus manifeste Lazarus mortuus est |
| 15. | et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum |
| 16. | dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo |
| 17. | venit itaque Jesus et invenit eum quattuor dies jam in monumento habentem |
| 18. | erat autem Bethania juxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim |
| 19. | multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo |
| 20. | Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat |
| 21. | dixit ergo Martha ad Jesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus |
| 22. | sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo dabit tibi Deus |
| 23. | dicit illi Jesus resurget frater tuus |
| 24. | dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die |
| 25. | dixit ei Jesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet |
| 26. | et omnis qui vivit et credit in me non morietur in æternum credis hoc |
| 27. | ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti |
| 28. | et cum hæc dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te |
| 29. | illa ut audivit surgit cito et venit ad eum |
| 30. | nondum enim venerat Jesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha |
| 31. | Judæi igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi |
| 32. | Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus |
| 33. | Jesus ergo ut vidit eam plorantem et Judæos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum |
| 34. | et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide |
| 35. | et lacrimatus est Jesus |
| 36. | dixerunt ergo Judæi ecce quomodo amabat eum |
| 37. | quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos cæci facere ut et hic non moreretur |
| 38. | Jesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei |
| 39. | ait Jesus tollite lapidem dicit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat Domine jam fetet quadriduanus enim est |
| 40. | dicit ei Jesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei |
| 41. | tulerunt ergo lapidem Jesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me |
| 42. | ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti |
| 43. | hæc cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras |
| 44. | et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Jesus eis solvite eum et sinite abire |
| 45. | multi ergo ex Judæis qui venerant ad Mariam et viderant quæ fecit crediderunt in eum |
| 46. | quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos et dixerunt eis quæ fecit Jesus |
| 47. | collegerunt ergo pontifices et Pharisæi concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit |
| 48. | si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem |
| 49. | unus autem ex ipsis Cajaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam |
| 50. | nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat |
| 51. | hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente |
| 52. | et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum |
| 53. | ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum |
| 54. | Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem quæ dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis |
| 55. | proximum autem erat pascha Judæorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos |
| 56. | quærebant ergo Jesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum |
| 57. | dederant autem pontifices et Pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum |