| 1. | quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur cædis reus |
| 2. | egredientur majores natu et judices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum |
| 3. | et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis ejus tollent vitulam de armento quæ non traxit jugum nec terram scidit vomere |
| 4. | et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quæ numquam arata est nec sementem recepit et cædent in ea cervices vitulæ |
| 5. | accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine ejus et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est judicetur |
| 6. | et majores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quæ in valle percussa est |
| 7. | et dicent manus nostræ non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt |
| 8. | propitius esto populo tuo Israël quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël et auferetur ab eis reatus sanguinis |
| 9. | tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod præcepit Dominus |
| 10. | si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris |
| 11. | et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem |
| 12. | introduces in domum tuam quæ radet cæsariem et circumcidet ungues |
| 13. | et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua |
| 14. | sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam |
| 15. | si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosæ primogenitus |
| 16. | volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectæ facere primogenitum et præferre filio odiosæ |
| 17. | sed filium odiosæ agnoscet primogenitum dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum ejus et huic debentur primogenita |
| 18. | si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et cœrcitus obœdire contempserit |
| 19. | adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam judicii |
| 20. | dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriæ atque conviviis |
| 21. | lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israël audiens pertimescat |
| 22. | quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo |
| 23. | non permanebit cadaver ejus in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem |