| 1. | cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum |
| 2. | centurionis autem cujusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus |
| 3. | et cum audisset de Jesu misit ad eum seniores Judæorum rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus |
| 4. | at illi cum venissent ad Jesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi præstes |
| 5. | diligit enim gentem nostram et synagogam ipse ædificavit nobis |
| 6. | Jesus autem ibat cum illis et cum jam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres |
| 7. | propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus |
| 8. | nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit |
| 9. | quo audito Jesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israël tantam fidem inveni |
| 10. | et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum |
| 11. | et factum est deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim et ibant cum illo discipuli ejus et turba copiosa |
| 12. | cum autem adpropinquaret portæ civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ et hæc vidua erat et turba civitatis multa cum illa |
| 13. | quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere |
| 14. | et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge |
| 15. | et resedit qui erat mortuus et cœpit loqui et dedit illum matri suæ |
| 16. | accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam |
| 17. | et exiit hic sermo in universam Judæam de eo et omnem circa regionem |
| 18. | et nuntiaverunt Johanni discipuli ejus de omnibus his |
| 19. | et convocavit duos de discipulis suis Johannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus |
| 20. | cum autem venissent ad eum viri dixerunt Johannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus |
| 21. | in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et cæcis multis donavit visum |
| 22. | et respondens dixit illis euntes nuntiate Johanni quæ vidistis et audistis quia cæci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur |
| 23. | et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me |
| 24. | et cum discessissent nuntii Johannis cœpit dicere de Johanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri |
| 25. | sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt |
| 26. | sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam |
| 27. | hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te |
| 28. | dico enim vobis major inter natos mulierum propheta Johanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei major est illo |
| 29. | et omnis populus audiens et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Johannis |
| 30. | Pharisæi autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo |
| 31. | cui ergo similes dicam homines generationis hujus et cui similes sunt |
| 32. | similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis |
| 33. | venit enim Johannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis dæmonium habet |
| 34. | venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum |
| 35. | et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis |
| 36. | rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisæi discubuit |
| 37. | et ecce mulier quæ erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisæi adtulit alabastrum unguenti |
| 38. | et stans retro secus pedes ejus lacrimis cœpit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento unguebat |
| 39. | videns autem Pharisæus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quæ et qualis mulier quæ tangit eum quia peccatrix est |
| 40. | et respondens Jesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic |
| 41. | duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta |
| 42. | non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget |
| 43. | respondens Simon dixit æstimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte judicasti |
| 44. | et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti hæc autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit |
| 45. | osculum mihi non dedisti hæc autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos |
| 46. | oleo caput meum non unxisti hæc autem unguento unxit pedes meos |
| 47. | propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit |
| 48. | dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata |
| 49. | et cœperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit |
| 50. | dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace |