| 1. | et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala væ autem illi per quem veniunt |
| 2. | utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum ejus et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis |
| 3. | adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si pænitentiam egerit dimitte illi |
| 4. | et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens pænitet me dimitte illi |
| 5. | et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem |
| 6. | dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obœdiret vobis |
| 7. | quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe |
| 8. | et non dicet ei para quod cenem et præcinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post hæc tu manducabis et bibes |
| 9. | numquid gratiam habet servo illi quia fecit quæ sibi imperaverat non puto |
| 10. | sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus |
| 11. | et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilæam |
| 12. | et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe |
| 13. | et levaverunt vocem dicentes Jesu præceptor miserere nostri |
| 14. | quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt |
| 15. | unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum |
| 16. | et cecidit in faciem ante pedes ejus gratias agens et hic erat Samaritanus |
| 17. | respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt |
| 18. | non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena |
| 19. | et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit |
| 20. | interrogatus autem a Pharisæis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione |
| 21. | neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est |
| 22. | et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis |
| 23. | et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini |
| 24. | nam sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua |
| 25. | primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac |
| 26. | et sicut factum est in diebus Nœ ita erit et in diebus Filii hominis |
| 27. | edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Nœ in arcam et venit diluvium et perdidit omnes |
| 28. | similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant ædificabant |
| 29. | qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit |
| 30. | secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur |
| 31. | in illa hora qui fuerit in tecto et vasa ejus in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro |
| 32. | memores estote uxoris Loth |
| 33. | quicumque quæsierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam |
| 34. | dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur |
| 35. | duæ erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur |
| 36. | respondentes dicunt illi ubi Domine |
| 37. | qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ |