| 1. | erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum |
| 2. | et murmurabant Pharisæi et scribæ dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis |
| 3. | et ait ad illos parabolam istam dicens |
| 4. | quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quæ perierat donec inveniat illam |
| 5. | et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens |
| 6. | et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quæ perierat |
| 7. | dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pænitentiam habente quam super nonaginta novem justis qui non indigent pænitentia |
| 8. | aut quæ mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quærit diligenter donec inveniat |
| 9. | et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram |
| 10. | ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente |
| 11. | ait autem homo quidam habuit duos filios |
| 12. | et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiæ quæ me contingit et divisit illis substantiam |
| 13. | et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose |
| 14. | et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse cœpit egere |
| 15. | et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos |
| 16. | et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat |
| 17. | in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo |
| 18. | surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in cælum et coram te |
| 19. | et jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis |
| 20. | et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum ejus et osculatus est illum |
| 21. | dixitque ei filius pater peccavi in cælum et coram te jam non sum dignus vocari filius tuus |
| 22. | dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum ejus et calciamenta in pedes |
| 23. | et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur |
| 24. | quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et cœperunt epulari |
| 25. | erat autem filius ejus senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum |
| 26. | et vocavit unum de servis et interrogavit quæ hæc essent |
| 27. | isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit |
| 28. | indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus cœpit rogare illum |
| 29. | at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum præterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer |
| 30. | sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum |
| 31. | at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt |
| 32. | epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est |