| 1. | multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cœpit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisæorum quæ est hypocrisis |
| 2. | nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur |
| 3. | quoniam quæ in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis prædicabitur in tectis |
| 4. | dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post hæc non habent amplius quod faciant |
| 5. | ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete |
| 6. | nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo |
| 7. | sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis |
| 8. | dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei |
| 9. | qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei |
| 10. | et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur |
| 11. | cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis |
| 12. | Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quæ oporteat dicere |
| 13. | ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem |
| 14. | at ille dixit ei homo quis me constituit judicem aut divisorem super vos |
| 15. | dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet |
| 16. | dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cujusdam divitis uberes fructus ager adtulit |
| 17. | et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos |
| 18. | et dixit hoc faciam destruam horrea mea et majora faciam et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi et bona mea |
| 19. | et dicam animæ meæ anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare |
| 20. | dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quæ autem parasti cujus erunt |
| 21. | sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives |
| 22. | dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animæ quid manducetis neque corpori quid vestiamini |
| 23. | anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum |
| 24. | considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis |
| 25. | quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum |
| 26. | si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis |
| 27. | considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis |
| 28. | si autem fænum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillæ fidei |
| 29. | et vos nolite quærere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli |
| 30. | hæc enim omnia gentes mundi quærunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis |
| 31. | verumtamen quærite regnum Dei et hæc omnia adicientur vobis |
| 32. | nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum |
| 33. | vendite quæ possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in cælis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit |
| 34. | ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit |
| 35. | sint lumbi vestri præcincti et lucernæ ardentes |
| 36. | et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei |
| 37. | beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod præcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis |
| 38. | et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi |
| 39. | hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam |
| 40. | et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit |
| 41. | ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes |
| 42. | dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram |
| 43. | beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem |
| 44. | vere dico vobis quia supra omnia quæ possidet constituet illum |
| 45. | quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et cœperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari |
| 46. | veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque ejus cum infidelibus ponet |
| 47. | ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non præparavit et non fecit secundum voluntatem ejus vapulabit multas |
| 48. | qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quæretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo |
| 49. | ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur |
| 50. | baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur |
| 51. | putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem |
| 52. | erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres |
| 53. | dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam |
| 54. | dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit |
| 55. | et cum austrum flantem dicitis quia æstus erit et fit |
| 56. | hypocritæ faciem terræ et cæli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis |
| 57. | quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est |
| 58. | cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud judicem et judex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem |
| 59. | dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas |