| 1. | et post dies sex adsumit Jesus Petrum et Jacobum et Johannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis |
| 2. | et vestimenta ejus facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere |
| 3. | et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Jesu |
| 4. | et respondens Petrus ait Jesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum |
| 5. | non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti |
| 6. | et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum |
| 7. | et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Jesum tantum secum |
| 8. | et descendentibus illis de monte præcepit illis ne cui quæ vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit |
| 9. | et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit |
| 10. | et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisæi et scribæ quia Heliam oporteat venire primum |
| 11. | qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur |
| 12. | sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quæcumque voluerunt sicut scriptum est de eo |
| 13. | et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis |
| 14. | et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum |
| 15. | et interrogavit eos quid inter vos conquiritis |
| 16. | et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum |
| 17. | qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt |
| 18. | qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me |
| 19. | et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans |
| 20. | et interrogavit patrem ejus quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia |
| 21. | et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri |
| 22. | Jesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti |
| 23. | et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis ajebat credo adiuva incredulitatem meam |
| 24. | et cum videret Jesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi præcipio exi ab eo et amplius ne intrœas in eum |
| 25. | et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est |
| 26. | Jesus autem tenens manum ejus elevavit illum et surrexit |
| 27. | et cum introisset in domum discipuli ejus secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum |
| 28. | et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et jejunio |
| 29. | et inde profecti prætergrediebantur Galilæam nec volebat quemquam scire |
| 30. | docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget |
| 31. | at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare |
| 32. | et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis |
| 33. | at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum major |
| 34. | et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister |
| 35. | et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis |
| 36. | quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit |
| 37. | respondit illi Johannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum |
| 38. | Jesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me |
| 39. | qui enim non est adversum vos pro vobis est |
| 40. | quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam |
| 41. | et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus et in mare mitteretur |
| 42. | et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem |
| 43. | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
| 44. | et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam æternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis |
| 45. | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
| 46. | quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis |
| 47. | ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur |
| 48. | omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur |
| 49. | bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos |