| 1. | et iterum intravit Capharnaum post dies |
| 2. | et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad januam et loquebatur eis verbum |
| 3. | et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur |
| 4. | et cum non possent offerre eum illi præ turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus jacebat |
| 5. | cum vidisset autem Jesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata |
| 6. | erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis |
| 7. | quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus |
| 8. | quo statim cognito Jesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris |
| 9. | quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula |
| 10. | ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico |
| 11. | tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam |
| 12. | et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus |
| 13. | et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos |
| 14. | et cum præteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum |
| 15. | et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus erant enim multi qui et sequebantur eum |
| 16. | et scribæ et Pharisæi videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester |
| 17. | hoc audito Jesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare justos sed peccatores |
| 18. | et erant discipuli Johannis et Pharisæi jejunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Johannis et Pharisæorum jejunant tui autem discipuli non jejunant |
| 19. | et ait illis Jesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est jejunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt jejunare |
| 20. | venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc jejunabunt in illa die |
| 21. | nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et major scissura fit |
| 22. | et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet |
| 23. | et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli ejus cœperunt prægredi et vellere spicas |
| 24. | Pharisæi autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet |
| 25. | et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant |
| 26. | quomodo introjit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant |
| 27. | et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum |
| 28. | itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati |