| 1. | et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum |
| 2. | et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole |
| 3. | et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti |
| 4. | et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde |
| 5. | et intrœuntes in monumento viderunt juvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt |
| 6. | qui dicit illis nolite expavescere Jesum quæritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum |
| 7. | sed ite et dicite discipulis ejus et Petro quia præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis sicut dixit vobis |
| 8. | at illæ exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim |
| 9. | surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariæ Magdalenæ de qua ejecerat septem dæmonia |
| 10. | illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus |
| 11. | et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt |
| 12. | post hæc autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam |
| 13. | et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt |
| 14. | novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant |
| 15. | et dixit eis euntes in mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ |
| 16. | qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur |
| 17. | signa autem eos qui crediderint hæc sequentur in nomine meo dæmonia eicient linguis loquentur novis |
| 18. | serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super ægrotos manus inponent et bene habebunt |
| 19. | et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in cælum et sedit a dextris Dei |
| 20. | illi autem profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis |