| 1. | erat autem pascha et azyma post biduum et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent et occiderent |
| 2. | dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi |
| 3. | et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput ejus |
| 4. | erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est |
| 5. | poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam |
| 6. | Jesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me |
| 7. | semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis |
| 8. | quod habuit hæc fecit prævenit unguere corpus meum in sepulturam |
| 9. | amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit hæc narrabitur in memoriam ejus |
| 10. | et Judas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis |
| 11. | qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quærebat quomodo illum oportune traderet |
| 12. | et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha |
| 13. | et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquæ bajulans sequimini eum |
| 14. | et quocumque introjerit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem |
| 15. | et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis |
| 16. | et abierunt discipuli ejus et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et præparaverunt pascha |
| 17. | vespere autem facto venit cum duodecim |
| 18. | et discumbentibus eis et manducantibus ait Jesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum |
| 19. | at illi cœperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego |
| 20. | qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino |
| 21. | et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille |
| 22. | et manducantibus illis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum |
| 23. | et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes |
| 24. | et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur |
| 25. | amen dico vobis quod jam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei |
| 26. | et hymno dicto exierunt in montem Olivarum |
| 27. | et ait eis Jesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves |
| 28. | sed posteaquam resurrexero præcedam vos in Galilæam |
| 29. | Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego |
| 30. | et ait illi Jesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus |
| 31. | at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant |
| 32. | et veniunt in prædium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem |
| 33. | et adsumit Petrum et Jacobum et Johannem secum et cœpit pavere et tædere |
| 34. | et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate |
| 35. | et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora |
| 36. | et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu |
| 37. | et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare |
| 38. | vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma |
| 39. | et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens |
| 40. | et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei |
| 41. | et venit tertio et ait illis dormite jam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum |
| 42. | surgite eamus ecce qui me tradit prope est |
| 43. | et adhuc eo loquente venit Judas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus |
| 44. | dederat autem traditor ejus signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite |
| 45. | et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum |
| 46. | at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum |
| 47. | unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam |
| 48. | et respondens Jesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me |
| 49. | cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturæ |
| 50. | tunc discipuli ejus relinquentes eum omnes fugerunt |
| 51. | adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum |
| 52. | at ille rejecta sindone nudus profugit ab eis |
| 53. | et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribæ et seniores |
| 54. | Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem |
| 55. | summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversum Jesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant |
| 56. | multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant |
| 57. | et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes |
| 58. | quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum ædificabo |
| 59. | et non erat conveniens testimonium illorum |
| 60. | et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Jesum dicens non respondes quicquam ad ea quæ tibi obiciuntur ab his |
| 61. | ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti |
| 62. | Jesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus cæli |
| 63. | summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes |
| 64. | audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis |
| 65. | et cœperunt quidam conspuere eum et velare faciem ejus et colaphis eum cædere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum cædebant |
| 66. | et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis |
| 67. | et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Jesu Nazareno eras |
| 68. | at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit |
| 69. | rursus autem cum vidisset illum ancilla cœpit dicere circumstantibus quia hic ex illis est |
| 70. | at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilæus es |
| 71. | ille autem cœpit anathematizare et jurare quia nescio hominem istum quem dicitis |
| 72. | et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et cœpit flere |