| 1. | et cum adpropinquarent Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis |
| 2. | et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim intrœuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite |
| 3. | et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc |
| 4. | et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio et solvunt eum |
| 5. | et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum |
| 6. | qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus et dimiserunt eis |
| 7. | et duxerunt pullum ad Jesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo |
| 8. | multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes cædebant de arboribus et sternebant in via |
| 9. | et qui præibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini |
| 10. | benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis |
| 11. | et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum jam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim |
| 12. | et alia die cum exirent a Bethania esuriit |
| 13. | cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit præter folia non enim erat tempus ficorum |
| 14. | et respondens dixit ei jam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli ejus |
| 15. | et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum cœpit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit |
| 16. | et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum |
| 17. | et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum |
| 18. | quo audito principes sacerdotum et scribæ quærebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus |
| 19. | et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate |
| 20. | et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus |
| 21. | et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit |
| 22. | et respondens Jesus ait illis habete fidem Dei |
| 23. | amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non hæsitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei |
| 24. | propterea dico vobis omnia quæcumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis |
| 25. | et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in cælis est dimittat vobis peccata vestra |
| 26. | quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in cælis est dimittet vobis peccata vestra |
| 27. | et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribæ et seniores |
| 28. | et dicunt illi in qua potestate hæc facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias |
| 29. | Jesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate hæc faciam |
| 30. | baptismum Johannis de cælo erat an ex hominibus respondete mihi |
| 31. | at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de cælo dicet quare ergo non credidistis ei |
| 32. | sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Johannem quia vere propheta esset |
| 33. | et respondentes dicunt Jesu nescimus respondens Jesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam |