| 1. | initium evangelii Jesu Christi Filii Dei |
| 2. | sicut scriptum est in Esaja propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam |
| 3. | vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus |
| 4. | fuit Johannes in deserto baptizans et prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum |
| 5. | et egrediebatur ad illum omnis Judææ regio et Hierosolymitæ universi et baptizabantur ab illo in Jordane flumine confitentes peccata sua |
| 6. | et erat Johannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos ejus et lucustas et mel silvestre edebat |
| 7. | et prædicabat dicens venit fortior me post me cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus |
| 8. | ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto |
| 9. | et factum est in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Jordane ab Johanne |
| 10. | et statim ascendens de aqua vidit apertos cælos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso |
| 11. | et vox facta est de cælis tu es Filius meus dilectus in te conplacui |
| 12. | et statim Spiritus expellit eum in desertum |
| 13. | et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi |
| 14. | postquam autem traditus est Johannes venit Jesus in Galilæam prædicans evangelium regni Dei |
| 15. | et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei pænitemini et credite evangelio |
| 16. | et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare erant enim piscatores |
| 17. | et dixit eis Jesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum |
| 18. | et protinus relictis retibus secuti sunt eum |
| 19. | et progressus inde pusillum vidit Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus et ipsos in navi conponentes retia |
| 20. | et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis secuti sunt eum |
| 21. | et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos |
| 22. | et stupebant super doctrina ejus erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ |
| 23. | et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit |
| 24. | dicens quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei |
| 25. | et comminatus est ei Jesus dicens obmutesce et exi de homine |
| 26. | et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo |
| 27. | et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quæ doctrina hæc nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et obœdiunt ei |
| 28. | et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ |
| 29. | et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreæ cum Jacobo et Johanne |
| 30. | decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa |
| 31. | et accedens elevavit eam adprehensa manu ejus et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis |
| 32. | vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia habentes |
| 33. | et erat omnis civitas congregata ad januam |
| 34. | et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et dæmonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum |
| 35. | et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat |
| 36. | et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant |
| 37. | et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quærunt te |
| 38. | et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi prædicem ad hoc enim veni |
| 39. | et erat prædicans in synagogis eorum et omni Galilæa et dæmonia eiciens |
| 40. | et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare |
| 41. | Jesus autem misertus ejus extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare |
| 42. | et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est |
| 43. | et comminatus ei statim ejecit illum |
| 44. | et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quæ præcepit Moses in testimonium illis |
| 45. | at ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique |