| 1. | cum autem descendisset de monte secutæ sunt eum turbæ multæ |
| 2. | et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare |
| 3. | et extendens manum tetigit eum Jesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra ejus |
| 4. | et ait illi Jesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod præcepit Moses in testimonium illis |
| 5. | cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum |
| 6. | et dicens Domine puer meus jacet in domo paralyticus et male torquetur |
| 7. | et ait illi Jesus ego veniam et curabo eum |
| 8. | et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus |
| 9. | nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit |
| 10. | audiens autem Jesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israël |
| 11. | dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælorum |
| 12. | filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium |
| 13. | et dixit Jesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa |
| 14. | et cum venisset Jesus in domum Petri vidit socrum ejus jacentem et febricitantem |
| 15. | et tetigit manum ejus et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis |
| 16. | vespere autem facto obtulerunt ei multos dæmonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit |
| 17. | ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et ægrotationes portavit |
| 18. | videns autem Jesus turbas multas circum se jussit ire trans fretum |
| 19. | et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque jeris |
| 20. | et dicit ei Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet |
| 21. | alius autem de discipulis ejus ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum |
| 22. | Jesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos |
| 23. | et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli ejus |
| 24. | et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat |
| 25. | et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus |
| 26. | et dicit eis quid timidi estis modicæ fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna |
| 27. | porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare obœdiunt ei |
| 28. | et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes dæmonia de monumentis exeuntes sævi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam |
| 29. | et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos |
| 30. | erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens |
| 31. | dæmones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum |
| 32. | et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare et mortui sunt in aquis |
| 33. | pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui dæmonia habuerant |
| 34. | et ecce tota civitas exiit obviam Jesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum |