| 1. | nolite judicare ut non judicemini |
| 2. | in quo enim judicio judicaveritis judicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis |
| 3. | quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides |
| 4. | aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo |
| 5. | hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui |
| 6. | nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos |
| 7. | petite et dabitur vobis quærite et invenietis pulsate et aperietur vobis |
| 8. | omnis enim qui petit accipit et qui quærit invenit et pulsanti aperietur |
| 9. | aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei |
| 10. | aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei |
| 11. | si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in cælis est dabit bona petentibus se |
| 12. | omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis hæc est enim lex et prophetæ |
| 13. | intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quæ ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam |
| 14. | quam angusta porta et arta via quæ ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam |
| 15. | adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces |
| 16. | a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus |
| 17. | sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit |
| 18. | non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere |
| 19. | omnis arbor quæ non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur |
| 20. | igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos |
| 21. | non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cælorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse intrabit in regnum cælorum |
| 22. | multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine dæmonia ejecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus |
| 23. | et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem |
| 24. | omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram |
| 25. | et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram |
| 26. | et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra harenam |
| 27. | et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina ejus magna |
| 28. | et factum est cum consummasset Jesus verba hæc admirabantur turbæ super doctrinam ejus |
| 29. | erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribæ eorum et Pharisæi |