| 1. | tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo |
| 2. | et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit |
| 3. | et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant |
| 4. | qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei |
| 5. | tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi |
| 6. | et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum |
| 7. | ait illi Jesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum |
| 8. | iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum |
| 9. | et dixit illi hæc tibi omnia dabo si cadens adoraveris me |
| 10. | tunc dicit ei Jesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies |
| 11. | tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei |
| 12. | cum autem audisset quod Johannes traditus esset secessit in Galilæam |
| 13. | et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim |
| 14. | ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam |
| 15. | terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Jordanen Galilææ gentium |
| 16. | populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis |
| 17. | exinde cœpit Jesus prædicare et dicere pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum |
| 18. | ambulans autem juxta mare Galilææ vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem ejus mittentes rete in mare erant enim piscatores |
| 19. | et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum |
| 20. | at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum |
| 21. | et procedens inde vidit alios duos fratres Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos |
| 22. | illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum |
| 23. | et circumibat Jesus totam Galilæam docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo |
| 24. | et abiit opinio ejus in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui dæmonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos |
| 25. | et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli et Hierosolymis et Judæa et de trans Jordanen |