| 1. | vespere autem sabbati quæ lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum |
| 2. | et ecce terræmotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de cælo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum |
| 3. | erat autem aspectus ejus sicut fulgur et vestimentum ejus sicut nix |
| 4. | præ timore autem ejus exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui |
| 5. | respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis |
| 6. | non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus |
| 7. | et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit et ecce præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis ecce prædixi vobis |
| 8. | et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis ejus |
| 9. | et ecce Jesus occurrit illis dicens havete illæ autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus et adoraverunt eum |
| 10. | tunc ait illis Jesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ibi me videbunt |
| 11. | quæ cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant |
| 12. | et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus |
| 13. | dicentes dicite quia discipuli ejus nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus |
| 14. | et si hoc auditum fuerit a præside nos suadebimus ei et securos vos faciemus |
| 15. | at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Judæos usque in hodiernum diem |
| 16. | undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus |
| 17. | et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt |
| 18. | et accedens Jesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in cælo et in terra |
| 19. | euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti |
| 20. | docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi |