| 1. | et egressus Jesus de templo ibat et accesserunt discipuli ejus ut ostenderent ei ædificationes templi |
| 2. | ipse autem respondens dixit eis videtis hæc omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur |
| 3. | sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando hæc erunt et quod signum adventus tui et consummationis sæculi |
| 4. | et respondens Jesus dixit eis videte ne quis vos seducat |
| 5. | multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent |
| 6. | audituri autem estis prœlia et opiniones prœliorum videte ne turbemini oportet enim hæc fieri sed nondum est finis |
| 7. | consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiæ et fames et terræmotus per loca |
| 8. | hæc autem omnia initia sunt dolorum |
| 9. | tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum |
| 10. | et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem |
| 11. | et multi pseudoprophetæ surgent et seducent multos |
| 12. | et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum |
| 13. | qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit |
| 14. | et prædicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio |
| 15. | cum ergo videritis abominationem desolationis quæ dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat |
| 16. | tunc qui in Judæa sunt fugiant ad montes |
| 17. | et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua |
| 18. | et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam |
| 19. | væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus |
| 20. | orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato |
| 21. | erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet |
| 22. | et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi |
| 23. | tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere |
| 24. | surgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi |
| 25. | ecce prædixi vobis |
| 26. | si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere |
| 27. | sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis |
| 28. | ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ |
| 29. | statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellæ cadent de cælo et virtutes cælorum commovebuntur |
| 30. | et tunc parebit signum Filii hominis in cælo et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate |
| 31. | et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos ejus a quattuor ventis a summis cælorum usque ad terminos eorum |
| 32. | ab arbore autem fici discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata scitis quia prope est æstas |
| 33. | ita et vos cum videritis hæc omnia scitote quia prope est in januis |
| 34. | amen dico vobis quia non præteribit hæc generatio donec omnia hæc fiant |
| 35. | cælum et terra transibunt verba vero mea non præteribunt |
| 36. | de die autem illa et hora nemo scit neque angeli cælorum nisi Pater solus |
| 37. | sicut autem in diebus Nœ ita erit et adventus Filii hominis |
| 38. | sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Nœ |
| 39. | et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis |
| 40. | tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur |
| 41. | duæ molentes in mola una adsumetur et una relinquetur |
| 42. | vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit |
| 43. | illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam |
| 44. | ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est |
| 45. | quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore |
| 46. | beatus ille servus quem cum venerit dominus ejus invenerit sic facientem |
| 47. | amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum |
| 48. | si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire |
| 49. | et cœperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis |
| 50. | veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat |
| 51. | et dividet eum partemque ejus ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium |