| 1. | tunc Jesus locutus est ad turbas et discipulos suos |
| 2. | dicens super cathedram Mosi sederunt scribæ et Pharisæi |
| 3. | omnia ergo quæcumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt |
| 4. | alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere |
| 5. | omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias |
| 6. | amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis |
| 7. | et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi |
| 8. | vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis |
| 9. | et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in cælis est |
| 10. | nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus |
| 11. | qui major est vestrum erit minister vester |
| 12. | qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur |
| 13. | væ autem vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia clauditis regnum cælorum ante homines vos enim non intratis nec intrœuntes sinitis intrare |
| 14. | [] |
| 15. | væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennæ duplo quam vos |
| 16. | væ vobis duces cæci qui dicitis quicumque juraverit per templum nihil est qui autem juraverit in aurum templi debet |
| 17. | stulti et cæci quid enim majus est aurum an templum quod sanctificat aurum |
| 18. | et quicumque juraverit in altari nihil est quicumque autem juraverit in dono quod est super illud debet |
| 19. | cæci quid enim majus est donum an altare quod sanctificat donum |
| 20. | qui ergo jurat in altare jurat in eo et in omnibus quæ super illud sunt |
| 21. | et qui juraverit in templo jurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso |
| 22. | et qui jurat in cælo jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum |
| 23. | væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quæ graviora sunt legis judicium et misericordiam et fidem hæc oportuit facere et illa non omittere |
| 24. | duces cæci excolantes culicem camelum autem gluttientes |
| 25. | væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia |
| 26. | Pharisæe cæce munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum |
| 27. | væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia similes estis sepulchris dealbatis quæ a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia |
| 28. | sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate |
| 29. | væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia ædificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta justorum |
| 30. | et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum |
| 31. | itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt |
| 32. | et vos implete mensuram patrum vestrorum |
| 33. | serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a judicio gehennæ |
| 34. | ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem |
| 35. | ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zacchariæ filii Barachiæ quem occidistis inter templum et altare |
| 36. | amen dico vobis venient hæc omnia super generationem istam |
| 37. | Hierusalem Hierusalem quæ occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti |
| 38. | ecce relinquitur vobis domus vestra deserta |
| 39. | dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini |