| 1. | et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Jesus misit duos discipulos |
| 2. | dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi |
| 3. | et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos |
| 4. | hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem |
| 5. | dicite filiæ Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis |
| 6. | euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus |
| 7. | et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt |
| 8. | plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem cædebant ramos de arboribus et sternebant in via |
| 9. | turbæ autem quæ præcedebant et quæ sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis |
| 10. | et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic |
| 11. | populi autem dicebant hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ |
| 12. | et intravit Jesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit |
| 13. | et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum |
| 14. | et accesserunt ad eum cæci et claudi in templo et sanavit eos |
| 15. | videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt |
| 16. | et dixerunt ei audis quid isti dicant Jesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem |
| 17. | et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit |
| 18. | mane autem revertens in civitatem esuriit |
| 19. | et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea |
| 20. | et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit |
| 21. | respondens autem Jesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non hæsitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et jacta te in mare fiet |
| 22. | et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes accipietis |
| 23. | et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate hæc facis et quis tibi dedit hanc potestatem |
| 24. | respondens Jesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio |
| 25. | baptismum Johannis unde erat e cælo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e cælo dicet nobis quare ergo non credidistis illi |
| 26. | si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Johannem sicut prophetam |
| 27. | et respondentes Jesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio |
| 28. | quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea |
| 29. | ille autem respondens ait nolo postea autem pænitentia motus abiit |
| 30. | accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit |
| 31. | quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Jesus amen dico vobis quia publicani et meretrices præcedunt vos in regno Dei |
| 32. | venit enim ad vos Johannes in via justitiæ et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec pænitentiam habuistis postea ut crederetis ei |
| 33. | aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et ædificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est |
| 34. | cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus ejus |
| 35. | et agricolæ adprehensis servis ejus alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt |
| 36. | iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter |
| 37. | novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum |
| 38. | agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem ejus |
| 39. | et adprehensum eum ejecerunt extra vineam et occiderunt |
| 40. | cum ergo venerit dominus vineæ quid faciet agricolis illis |
| 41. | ajunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis |
| 42. | dicit illis Jesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris |
| 43. | ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus ejus |
| 44. | et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum |
| 45. | et cum audissent principes sacerdotum et Pharisæi parabolas ejus cognoverunt quod de ipsis diceret |
| 46. | et quærentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant |