| 1. | et accesserunt ad eum Pharisæi et Sadducæi temptantes et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis |
| 2. | at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim cælum |
| 3. | et mane hodie tempestas rutilat enim triste cælum |
| 4. | faciem ergo cæli dijudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ et relictis illis abiit |
| 5. | et cum venissent discipuli ejus trans fretum obliti sunt panes accipere |
| 6. | qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum |
| 7. | at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus |
| 8. | sciens autem Jesus dixit quid cogitatis inter vos modicæ fidei quia panes non habetis |
| 9. | nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis |
| 10. | neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis |
| 11. | quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum |
| 12. | tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum |
| 13. | venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis |
| 14. | at illi dixerunt alii Johannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis |
| 15. | dicit illis vos autem quem me esse dicitis |
| 16. | respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi |
| 17. | respondens autem Jesus dixit ei beatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in cælis est |
| 18. | et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam et portæ inferi non prævalebunt adversum eam |
| 19. | et tibi dabo claves regni cælorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in cælis et quodcumque solveris super terram erit solutum in cælis |
| 20. | tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus |
| 21. | exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere |
| 22. | et adsumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc |
| 23. | qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quæ Dei sunt sed ea quæ hominum |
| 24. | tunc Jesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me |
| 25. | qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam |
| 26. | quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animæ vero suæ detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua |
| 27. | Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus ejus |
| 28. | amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo |