| 1. | in illo tempore abiit Jesus sabbato per sata discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas et manducare |
| 2. | Pharisæi autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis |
| 3. | at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant |
| 4. | quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus |
| 5. | aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt |
| 6. | dico autem vobis quia templo major est hic |
| 7. | si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes |
| 8. | dominus est enim Filius hominis etiam sabbati |
| 9. | et cum inde transisset venit in synagogam eorum |
| 10. | et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum |
| 11. | ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit hæc sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam |
| 12. | quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere |
| 13. | tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera |
| 14. | exeuntes autem Pharisæi consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent |
| 15. | Jesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes |
| 16. | et præcepit eis ne manifestum eum facerent |
| 17. | ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam dicentem |
| 18. | ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animæ meæ ponam spiritum meum super eum et judicium gentibus nuntiabit |
| 19. | non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem ejus |
| 20. | harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam judicium |
| 21. | et in nomine ejus gentes sperabunt |
| 22. | tunc oblatus est ei dæmonium habens cæcus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret |
| 23. | et stupebant omnes turbæ et dicebant numquid hic est Filius David |
| 24. | Pharisæi autem audientes dixerunt hic non eicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum |
| 25. | Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit |
| 26. | et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum ejus |
| 27. | et si ego in Beelzebub eicio dæmones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi judices erunt vestri |
| 28. | si autem ego in Spiritu Dei eicio dæmones igitur pervenit in vos regnum Dei |
| 29. | aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa ejus diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat |
| 30. | qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit |
| 31. | ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur |
| 32. | et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in futuro |
| 33. | aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum aut facite arborem malam et fructum ejus malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur |
| 34. | progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur |
| 35. | bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala |
| 36. | dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die judicii |
| 37. | ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis |
| 38. | tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisæis dicentes magister volumus a te signum videre |
| 39. | qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ prophetæ |
| 40. | sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus |
| 41. | viri ninevitæ surgent in judicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia pænitentiam egerunt in prædicatione Jonæ et ecce plus quam Jona hic |
| 42. | regina austri surget in judicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic |
| 43. | cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quærens requiem et non invenit |
| 44. | tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam |
| 45. | tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus sic erit et generationi huic pessimæ |
| 46. | adhuc eo loquente ad turbas ecce mater ejus et fratres stabant foris quærentes loqui ei |
| 47. | dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quærentes te |
| 48. | at ipse respondens dicenti sibi ait quæ est mater mea et qui sunt fratres mei |
| 49. | et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei |
| 50. | quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse meus et frater et soror et mater est |