| 1. | et factum est cum consummasset Jesus præcipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et prædicaret in civitatibus eorum |
| 2. | Johannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis |
| 3. | ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus |
| 4. | et respondens Jesus ait illis euntes renuntiate Johanni quæ auditis et videtis |
| 5. | cæci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur |
| 6. | et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me |
| 7. | illis autem abeuntibus cœpit Jesus dicere ad turbas de Johanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam |
| 8. | sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt |
| 9. | sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam |
| 10. | hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te |
| 11. | amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum major Johanne Baptista qui autem minor est in regno cælorum major est illo |
| 12. | a diebus autem Johannis Baptistæ usque nunc regnum cælorum vim patitur et violenti rapiunt illud |
| 13. | omnes enim prophetæ et lex usque ad Johannem prophetaverunt |
| 14. | et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est |
| 15. | qui habet aures audiendi audiat |
| 16. | cui autem similem æstimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coæqualibus |
| 17. | dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis |
| 18. | venit enim Johannes neque manducans neque bibens et dicunt dæmonium habet |
| 19. | venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et justificata est sapientia a filiis suis |
| 20. | tunc cœpit exprobrare civitatibus in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus quia non egissent pænitentiam |
| 21. | væ tibi Corazain væ tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis olim in cilicio et cinere pænitentiam egissent |
| 22. | verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis |
| 23. | et tu Capharnaum numquid usque in cælum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te forte mansissent usque in hunc diem |
| 24. | verumtamen dico vobis quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi |
| 25. | in illo tempore respondens Jesus dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis |
| 26. | ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te |
| 27. | omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare |
| 28. | venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos |
| 29. | tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris |
| 30. | jugum enim meum suave est et onus meum leve est |