| 1. | morabatur autem eo tempore Israël in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab |
| 2. | quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum |
| 3. | initiatusque est Israël Beelphegor et iratus Dominus |
| 4. | ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israël |
| 5. | dixitque Moses ad judices Israël occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor |
| 6. | et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israël qui flebant ante fores tabernaculi |
| 7. | quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione |
| 8. | ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israël |
| 9. | et occisi sunt viginti quattuor milia homines |
| 10. | dixitque Dominus ad Mosen |
| 11. | Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo |
| 12. | idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem fœderis mei |
| 13. | et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israël |
| 14. | erat autem nomen viri israhelitæ qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis |
| 15. | porro mulier madianitis quæ pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum |
| 16. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
| 17. | hostes vos sentiant Madianitæ et percutite eos |
| 18. | quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor |