| 1. | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
| 2. | loquere ad filios Israël et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ |
| 3. | nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit |
| 4. | ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio ubi loquar ad te |
| 5. | quem ex his elegero germinabit virga ejus et cohibebo a me querimonias filiorum Israël quibus contra vos murmurant |
| 6. | locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron |
| 7. | quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii |
| 8. | sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt |
| 9. | protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas |
| 10. | dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur |
| 11. | fecitque Moses sicut præceperat Dominus |
| 12. | dixerunt autem filii Israël ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus |
| 13. | quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus |