| 1. | pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetæ ejus discindantur |
| 2. | convertere Israël ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua |
| 3. | tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum |
| 4. | Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia ejus qui in te est misereberis pupilli |
| 5. | sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo |
| 6. | ero quasi ros Israël germinabit quasi lilium et erumpet radix ejus ut Libani |
| 7. | ibunt rami ejus et erit quasi oliva gloria ejus et odor ejus ut Libani |
| 8. | convertentur sedentes in umbra ejus vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale ejus sicut vinum Libani |
| 9. | Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est |
| 10. | quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet hæc quia rectæ viæ Domini et justi ambulabunt in eis prævaricatores vero corruent in eis |