| 1. | exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuæ et indue te decore et honore ejus quæ a Deo tibi est in sempiterna gloriæ |
| 2. | circumdato te deploide a Deo justitiæ et inpone mitram capiti tuo honoris Æterni |
| 3. | Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub cælo est |
| 4. | nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax justitiæ et Honor pietatis |
| 5. | exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria |
| 6. | exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni |
| 7. | constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei |
| 8. | obumbraverunt autem et silvæ et omne lignum suavitatis Israël mandato Dei |
| 9. | adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ cum misericordia et justitia quæ est ab ipso |