| 1. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
| 2. | loquere filiis Israël et dices ad eos ego Dominus Deus vester |
| 3. | juxta consuetudinem terræ Ægypti in qua habitastis non facietis et juxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis |
| 4. | facietis judicia mea et præcepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester |
| 5. | custodite leges meas atque judicia quæ faciens homo vivet in eis ego Dominus |
| 6. | omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem ejus ego Dominus |
| 7. | turpitudinem patris et turpitudinem matris tuæ non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem ejus |
| 8. | turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est |
| 9. | turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre quæ domi vel foris genita est non revelabis |
| 10. | turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est |
| 11. | turpitudinem filiæ uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis |
| 12. | turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui |
| 13. | turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis eo quod caro sit matris tuæ |
| 14. | turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem ejus quæ tibi adfinitate coniungitur |
| 15. | turpitudinem nurus tuæ non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam ejus |
| 16. | turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est |
| 17. | turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis filiam filii ejus et filiam filiæ illius non sumes ut reveles ignominiam ejus quia caro illius sunt et talis coitus incestus est |
| 18. | sororem uxoris tuæ in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente |
| 19. | ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes nec revelabis fœditatem ejus |
| 20. | cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis |
| 21. | de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus |
| 22. | cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est |
| 23. | cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet jumento nec miscebitur ei quia scelus est |
| 24. | ne polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum |
| 25. | et quibus polluta est terra cujus ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos |
| 26. | custodite legitima mea atque judicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos |
| 27. | omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos et polluerunt eam |
| 28. | cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quæ fuit ante vos |
| 29. | omnis anima quæ fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui |
| 30. | custodite mandata mea nolite facere quæ fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester |