| 1. | audite insulæ et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meæ recordatus est nominis mei |
| 2. | et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suæ protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me |
| 3. | et dixit mihi servus meus es tu Israël quia in te gloriabor |
| 4. | et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo judicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo |
| 5. | et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Jacob ad eum et Israël non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea |
| 6. | et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et feces Israël convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terræ |
| 7. | hæc dicit Dominus redemptor Israël Sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israël qui elegit te |
| 8. | hæc dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in fœdus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas |
| 9. | ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum |
| 10. | non esurient neque sitient et non percutiet eos æstus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos |
| 11. | et ponam omnes montes meos in viam et semitæ meæ exaltabuntur |
| 12. | ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi |
| 13. | laudate cæli et exulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur |
| 14. | et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei |
| 15. | numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui |
| 16. | ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper |
| 17. | venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt |
| 18. | leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa |
| 19. | quia deserta tua et solitudines tuæ et terra ruinæ tuæ nunc angusta erunt præ habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te |
| 20. | adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem |
| 21. | et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant |
| 22. | hæc dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt |
| 23. | et erunt reges nutricii tui et reginæ nutrices tuæ vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum |
| 24. | numquid tolletur a forte præda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit |
| 25. | quia hæc dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui judicaverunt te ego judicabo et filios tuos ego salvabo |
| 26. | et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob |