| 1. | qui vivit in æternum creavit omnia simul Deus solus justificabitur et manet invictus rex in æternum |
| 2. | quis sufficit enarrare opera illius |
| 3. | quis enim investigabit magnalia ejus |
| 4. | virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam ejus |
| 5. | non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei |
| 6. | cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur |
| 7. | quid homo et quæ gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius |
| 8. | numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttæ aquæ a mare et sicut calculus harenæ sic exigui anni in die ævi |
| 9. | propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam |
| 10. | vidit præsumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est |
| 11. | ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam æquitatis |
| 12. | miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem |
| 13. | qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum |
| 14. | misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in judiciis ejus |
| 15. | fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali |
| 16. | nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus |
| 17. | nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine justificato |
| 18. | stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos |
| 19. | ante judicium para justitiam tibi et antequam loquaris disce |
| 20. | ante languorem adhibe medicinam et ante judicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem |
| 21. | ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam |
| 22. | non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem justificari quoniam merces Dei manet in æternum |
| 23. | ante orationem præpara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum |
| 24. | memento iræ in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies |
| 25. | memento paupertatis in tempore abundantiæ et necessitatem paupertatis in die divitiarum |
| 26. | a mane usque ad vesperam mutatur tempus et hæc omnia citata in oculis Dei |
| 27. | homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia |
| 28. | omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem |
| 29. | sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et justitiam et inploraverunt proverbia et judicia |
| 30. | de continentia animæ post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere |
| 31. | si præstes animæ tuæ concupiscentiam ejus faciet te in gaudium inimicis |
| 32. | ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum |
| 33. | ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuæ vitæ |