| 1. | qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam |
| 2. | pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris |
| 3. | quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur |
| 4. | dives iniuste egit et fremebit pauper autem læsus tacebit |
| 5. | si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te |
| 6. | si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te |
| 7. | si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi |
| 8. | et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te |
| 9. | [] |
| 10. | adtende ne seductus in stultitiam humilieris |
| 11. | noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris |
| 12. | advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit |
| 13. | ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem |
| 14. | ne retineas ex æquo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis |
| 15. | inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis |
| 16. | cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas |
| 17. | audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis |
| 18. | omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua |
| 19. | omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi |
| 20. | omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur |
| 21. | si communicabit lupus agno aliquando sic peccator justo |
| 22. | quæ communicatio sancto homini ad canem aut quæ pax bona diviti ad pauperem |
| 23. | venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes |
| 24. | et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper |
| 25. | dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis |
| 26. | diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et justificaverunt illum |
| 27. | humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus |
| 28. | dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent |
| 29. | pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum |
| 30. | bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii |
| 31. | cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala |
| 32. | vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore |