| 1. | melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines |
| 2. | cum præsens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum præmium vincens |
| 3. | multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt |
| 4. | et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur |
| 5. | confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti |
| 6. | ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua |
| 7. | justus autem si morte præoccupatus fuerit in refrigerio erit |
| 8. | senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus |
| 9. | et ætas senectutis vita inmaculata |
| 10. | placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est |
| 11. | raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius |
| 12. | fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia |
| 13. | consummatus in brevi explevit tempora multa |
| 14. | placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia |
| 15. | quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius |
| 16. | condemnat autem justus mortuus vivos impios et juventus celerius consummata longam vitam iniusti |
| 17. | videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus |
| 18. | videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit |
| 19. | et erunt post hæc decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet |
| 20. | venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum |