| 1. | quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ ut inveniam te foris et deosculer et jam me nemo despiciat |
| 2. | adprehendam te et ducam in domum matris meæ ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum |
| 3. | leva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me |
| 4. | adiuro vos filiæ Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit |
| 5. | quæ est ista quæ ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua |
| 6. | pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades ignis atque flammarum |
| 7. | aquæ multæ non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione quasi nihil despicient eum |
| 8. | soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostræ in die quando adloquenda est |
| 9. | si murus est ædificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis |
| 10. | ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens |
| 11. | vinea fuit Pacifico in ea quæ habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu ejus mille argenteos |
| 12. | vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus ejus |
| 13. | quæ habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam |
| 14. | fuge dilecte mi et adsimilare capreæ hinuloque cervorum super montes aromatum |