| 1. | sapiens mulier ædificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus |
| 2. | ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via |
| 3. | in ore stulti virga superbiæ labia sapientium custodiunt eos |
| 4. | ubi non sunt boves præsepe vacuum est ubi autem plurimæ segetes ibi manifesta fortitudo bovis |
| 5. | testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus |
| 6. | quærit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis |
| 7. | vade contra virum stultum et nescito labia prudentiæ |
| 8. | sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans |
| 9. | stultis inludet peccatum inter justos morabitur gratia |
| 10. | cor quod novit amaritudinem animæ suæ in gaudio ejus non miscebitur extraneus |
| 11. | domus impiorum delebitur tabernacula justorum germinabunt |
| 12. | est via quæ videtur homini justa novissima autem ejus deducunt ad mortem |
| 13. | risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat |
| 14. | viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus |
| 15. | innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos |
| 16. | sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit |
| 17. | inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est |
| 18. | possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam |
| 19. | jacebunt mali ante bonos et impii ante portas justorum |
| 20. | etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi |
| 21. | qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit |
| 22. | errant qui operantur malum misericordia et veritas præparant bona |
| 23. | in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas |
| 24. | corona sapientium divitiæ eorum fatuitas stultorum inprudentia |
| 25. | liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis |
| 26. | in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis ejus erit spes |
| 27. | timor Domini fons vitæ ut declinet a ruina mortis |
| 28. | in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis |
| 29. | qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam |
| 30. | vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia |
| 31. | qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus honorat autem eum qui miseretur pauperis |
| 32. | in malitia sua expelletur impius sperat autem justus in morte sua |
| 33. | in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet |
| 34. | justitia elevat gentem miseros facit populos peccatum |
| 35. | acceptus est regi minister intellegens iracundiam ejus inutilis sustinebit |