| 1. | psalmus cantici in die sabbati |
| 2. | bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime |
| 3. | ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem |
| 4. | in decacordo psalterio cum cantico in cithara |
| 5. | quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo |
| 6. | quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ |
| 7. | vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget hæc |
| 8. | cum exorti fuerint peccatores sicut fænum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in sæculum sæculi |
| 9. | tu autem Altissimus in æternum Domine |
| 10. | quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem |
| 11. | et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi |
| 12. | et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea |
| 13. | justus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur |
| 14. | plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt |
| 15. | adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt |
| 16. | ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo |