| 1. | psalmus David exultate justi in Domino rectos decet laudatio |
| 2. | confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi |
| 3. | cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione |
| 4. | quia rectum est verbum Domini et omnia opera ejus in fide |
| 5. | diligit misericordiam et judicium misericordia Domini plena est terra |
| 6. | verbo Domini cæli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum |
| 7. | congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos |
| 8. | timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem |
| 9. | quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt |
| 10. | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum |
| 11. | consilium autem Domini in æternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem |
| 12. | beata gens cujus est Dominus Deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi |
| 13. | de cælo respexit Dominus vidit omnes filios hominum |
| 14. | de præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram |
| 15. | qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum |
| 16. | non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suæ |
| 17. | fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur |
| 18. | ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia ejus |
| 19. | ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame |
| 20. | anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est |
| 21. | quia in eo lætabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus |
| 22. | fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te |