| 1. | alleluja confitemini Domino quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia ejus |
| 2. | dicat nunc Israël quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia ejus |
| 3. | dicat nunc domus Aaron quoniam in sæculum misericordia ejus |
| 4. | dicant nunc qui timent Dominum quoniam in sæculum misericordia ejus |
| 5. | de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus |
| 6. | Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo |
| 7. | Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos |
| 8. | bonum est confidere in Domino quam confidere in homine |
| 9. | bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus |
| 10. | omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia ultus sum in eos |
| 11. | circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia ultus sum in eos |
| 12. | circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia ultus sum in eos |
| 13. | inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me |
| 14. | fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem |
| 15. | vox exultationis et salutis in tabernaculis justorum |
| 16. | dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem |
| 17. | non moriar sed vivam et narrabo opera Domini |
| 18. | castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me |
| 19. | aperite mihi portas justitiæ ingressus in eas confitebor Domino |
| 20. | hæc porta Domini justi intrabunt in eam |
| 21. | confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
| 22. | lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli |
| 23. | a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris |
| 24. | hæc est dies quam fecit Dominus exultemus et lætemur in ea |
| 25. | o Domine salvum fac o Domine prosperare |
| 26. | benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini |
| 27. | Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris |
| 28. | Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
| 29. | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia ejus |