| 1. | militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies ejus
|
| 2. | sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius præstolatur finem operis sui
|
| 3. | sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
|
| 4. | si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
|
| 5. | induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
|
| 6. | dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
|
| 7. | memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
|
| 8. | nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
|
| 9. | sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
|
| 10. | nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus ejus
|
| 11. | quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animæ meæ
|
| 12. | numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
|
| 13. | si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
|
| 14. | terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
|
| 15. | quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
|
| 16. | desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
|
| 17. | quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
|
| 18. | visitas eum diluculo et subito probas illum
|
| 19. | usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
|
| 20. | peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
|
| 21. | cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quæsieris non subsistam
|