| 1. | respondens autem Dominus Job de turbine dixit |
| 2. | quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis |
| 3. | accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi |
| 4. | ubi eras quando ponebam fundamenta terræ indica mihi si habes intellegentiam |
| 5. | quis posuit mensuras ejus si nosti vel quis tetendit super eam lineam |
| 6. | super quo bases illius solidatæ sunt aut quis dimisit lapidem angularem ejus |
| 7. | cum me laudarent simul astra matutina et jubilarent omnes filii Dei |
| 8. | quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens |
| 9. | cum ponerem nubem vestimentum ejus et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem |
| 10. | circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia |
| 11. | et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos |
| 12. | numquid post ortum tuum præcepisti diluculo et ostendisti auroræ locum suum |
| 13. | et tenuisti concutiens extrema terræ et excussisti impios ex ea |
| 14. | restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum |
| 15. | auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur |
| 16. | numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti |
| 17. | numquid apertæ tibi sunt portæ mortis et ostia tenebrosa vidisti |
| 18. | numquid considerasti latitudines terræ indica mihi si nosti omnia |
| 19. | in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit |
| 20. | ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus ejus |
| 21. | sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras |
| 22. | numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti |
| 23. | quæ præparavi in tempus hostis in diem pugnæ et belli |
| 24. | per quam viam spargitur lux dividitur æstus super terram |
| 25. | quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui |
| 26. | ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur |
| 27. | ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes |
| 28. | quis est pluviæ pater vel quis genuit stillas roris |
| 29. | de cujus utero egressa est glacies et gelu de cælo quis genuit |
| 30. | in similitudinem lapidis aquæ durantur et superficies abyssi constringitur |
| 31. | numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare |
| 32. | numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terræ consurgere facis |
| 33. | numquid nosti ordinem cæli et pones rationem ejus in terra |
| 34. | numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te |
| 35. | numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus |
| 36. | quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam |
| 37. | quis enarravit cælorum rationem et concentum cæli quis dormire faciet |
| 38. | quando fundebatur pulvis in terram et glebæ conpingebantur |
| 39. | numquid capies leænæ prædam et animam catulorum ejus implebis |
| 40. | quando cubant in antris et in specubus insidiantur |
| 41. | quis præparat corvo escam suam quando pulli ejus ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos |