| 1. | spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum |
| 2. | non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus |
| 3. | libera me et pone juxta te et cujusvis manus pugnet contra me |
| 4. | cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur |
| 5. | prædam pollicetur sociis et oculi filiorum ejus deficient |
| 6. | posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis |
| 7. | caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt |
| 8. | stupebunt justi super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur |
| 9. | et tenebit justus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem |
| 10. | igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem |
| 11. | dies mei transierunt cogitationes meæ dissipatæ sunt torquentes cor meum |
| 12. | noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem |
| 13. | si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum |
| 14. | putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus |
| 15. | ubi est ergo nunc præstolatio mea et patientiam meam quis considerat |
| 16. | in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi |