| 1. | respondens autem Job dixit |
| 2. | audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis |
| 3. | numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris |
| 4. | poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea |
| 5. | consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos |
| 6. | roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis |
| 7. | sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me |
| 8. | nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei |
| 9. | rugæ meæ testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi |
| 10. | collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est |
| 11. | aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt pœnis meis |
| 12. | conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit |
| 13. | ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum |
| 14. | circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea |
| 15. | concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans |
| 16. | saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum |
| 17. | facies mea intumuit a fletu et palpebræ meæ caligaverunt |
| 18. | hæc passus sum absque iniquitate manus meæ cum haberem mundas ad Deum preces |
| 19. | terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus |
| 20. | ecce enim in cælo testis meus et conscius meus in excelsis |
| 21. | verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus |
| 22. | atque utinam sic judicaretur vir cum Deo quomodo judicatur filius hominis cum collega suo |
| 23. | ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo |