| 1. | homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis |
| 2. | quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet |
| 3. | et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in judicium |
| 4. | quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es |
| 5. | breves dies hominis sunt numerus mensuum ejus apud te est constituisti terminos ejus qui præterire non poterunt |
| 6. | recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies ejus |
| 7. | lignum habet spem si præcisum fuerit rursum virescit et rami ejus pullulant |
| 8. | si senuerit in terra radix ejus et in pulvere emortuus fuerit truncus illius |
| 9. | ad odorem aquæ germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est |
| 10. | homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quæso est |
| 11. | quomodo si recedant aquæ de mari et fluvius vacuefactus arescat |
| 12. | sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur cælum non evigilabit nec consurget de somno suo |
| 13. | quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei |
| 14. | putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea |
| 15. | vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram |
| 16. | tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis |
| 17. | signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam |
| 18. | mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo |
| 19. | lapides excavant aquæ et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes |
| 20. | roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem ejus et emittes eum |
| 21. | sive nobiles fuerint filii ejus sive ignobiles non intelleget |
| 22. | attamen caro ejus dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit |