| 1. | respondens autem Job dixit |
| 2. | ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia |
| 3. | et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim hæc quæ nostis ignorat |
| 4. | qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim justi simplicitas |
| 5. | lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum |
| 6. | abundant tabernacula prædonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum |
| 7. | nimirum interroga jumenta et docebunt te et volatilia cæli et indicabunt tibi |
| 8. | loquere terræ et respondebit tibi et narrabunt pisces maris |
| 9. | quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit |
| 10. | in cujus manu anima omnis viventis et spiritus universæ carnis hominis |
| 11. | nonne auris verba dijudicat et fauces comedentis saporem |
| 12. | in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia |
| 13. | apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam |
| 14. | si destruxerit nemo est qui ædificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat |
| 15. | si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram |
| 16. | apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur |
| 17. | adducit consiliarios in stultum finem et judices in stuporem |
| 18. | balteum regum dissolvit et præcingit fune renes eorum |
| 19. | ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat |
| 20. | commutans labium veracium et doctrinam senum auferens |
| 21. | effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans |
| 22. | qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis |
| 23. | qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet |
| 24. | qui inmutat cor principum populi terræ et decipit eos ut frustra incedant per invium |
| 25. | palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios |